Formation continue

Praedium quum parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas, neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire. Quoties ibis, toties magis placebit, quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit : et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exiri possit : uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet. Solo bono, sua virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet, aut mare, aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona, celebrisque. Siet in iis agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, quos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono colono, bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto vasa torcula et dolia multane sient. Ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam minimi instrumenti, sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam. De omnibus agris, optimoque loco si emeris iugera agri centum, vinea est prima, si vino bono et multo siet;, secundo loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva.