Study tours

Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet ; Ubi ager crassus, et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum id maxime seri oportet. In agro crasso, et caldo oleam conditivam, radium maiorem, Salentinam, orchitem, poseam, Sergianam colminianam, albicerem. Quam earum in his locis optimam dicent esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito.